CARTULAIRE DE L'ABBAYE DE GIMONT I.’ABBAYE. [Fol. 2.] Hec sunt dona, et proprietates abbatie Gemundi citra Gemonam.
*** *t001 *l GIMONT *d 1142 *r CartulR Gimont 32, Ière abbaye .- I, 1 *a Clerjeac 1905. - Géraud du Brouilh, Gasen, sa femme et leurs enfants donnent à Albert, abbé de Berdoues, pour la fondation de l'abbaye de Gimont, 100 concades de terre dans le bois appelé Plana Silva (5 avril 1142).- Réseau territorial des Brouilh. - Eléments d’analyse exploratoire sur indes multidimensionnel NP1 Géraud du Brouilh *NP2 Albert, abbé de Berdoues *NL1 Le Brouilh *NL2 Castelnau *NL3 Miramont *NL4 Berdoues (canton de Mirande) *NL5 Florensac *NL6 Gimont *NL7 Corronsac (Corrensac) * NL8 Malomerci * NL9 Arné * *NL10 Gimone *NL11 Arrats *NL12 Bascols *w1 occ espleitas *w2 occ pascua w3 concadas *w4 Planasilva *w5 Porcelencs *w6 burguera
$ de Giraldo dez Broil et Gasen uxore ejus [et filiis eorum Willelmi Raimundo, et Trencherio, et Guiraldo et Matelz uxore predicti Willelmi Raimundi.$ In nomine Domini sciendum est quod predicti, pro se et pro omnibus successoribus suis presentibus et faturis, pro amore Dei et remissione peccatorum suorum, donaverunt Deo et beate Marie de Berdonas atque Alberto abbati et conventui ejusdem loci presenti et futuro centum concadas de terra in nemore quod dicitur Planasilva, ut ibi construatur abbatia in honore Dei et beate Marie Genitricis ejus, et sancti Benedicti omniumque sanctorum, secundum consuetudinem cisterciensis ordinis. Hoc autem predictum donum factum est in castello quod vocatur Mormont4. Factum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCXLII°, V° aprilis, regnante Lodovico5 rege Francorum, et Willelmo6 auscitano archiepiscopo. Cujus donationis testes sunt : Anerius de Merammont7 capellanus de Mormont, et Bernardus frater ejus, et Petrus dez Malaed. iIterum sciendum est quod eodem anno, constructa ecclesia in predicto honore, Guiraldus de Brolio et Guasens, uxor ejus, et filii eorum, Willelmus Raimundus, et Trencherius, et Guiraldus, et Matels uxor predicti Willelmi Raimundi, omnes isti supradicti confirmaverunt predictum donum, ponentes in testimonium predicte donationis missale super altare predicte ecclesie, presentibus tam monachis quam fratribus ejusdem loci, et donaverunt et concesserunt Deo et beate Marie Gemundi8 et habitatoribus ejusdem loci presentibus et futuris, ingressum et egressum, et pascua et expleitas per totam suam terram et per totum honorem suum. Donaverunt etiam et concesserunt locum ad faciendum molendinum in supradicto dono // factum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCXLII° / regnante Lodovico rege Francorum / Willelmo auscitano archiepiscopo // hujus confirmationis et concessionis testes sunt : Dolcez de Preisan, et Willelmus de Corronchag10, et Torpis de Bascols, et Willelmus Anerius de Arners11, Bernardus de cha Lana, et Petrus de Sancto Paulo, Gassias des Porcelencs, Raimundus de Comenge, Sancius de Santo Mauro, f. Arnaldus de cha Burguera. CONSULTEZ LA BASE DE DONNES
|